Abstract
CAMBRIDGE.—The following is the letter of congratulation, written by the Public Orator, Dr. Sandys, on behalf of the University of Cambridge, and presented to the University of Christiania by Prof. A. R. Forsyth, F.R.S., the delegate appointed to represent the University of Cambridge on the occasion of the recent commemoration of the centenary of the birth of Niels Henrik Abel:—“Litterae vestrae, viri doctissimi, ad nos nuper perlatae sunt, in quibus certiores facti sumus, annum centesimum ex eo quo natus est alumnus vester insignis, Nicolaus Henricus Abel, Universitatem vestram Nonis Septembribus esse celebraturam. Alumnus ille vester, ut studiorum mathematicorum inter peritos ubique constat, inter scientiae illius ipsos principes merito iamdudum numeratus est, neque in sua tantum vita, intra annorum septem et viginti spatium angustum, nomen immortale est adeptus, sed etiam saeculo in eodem inter Europae gentes scientiae analyticae cultoribus plurimis novos stimulos indidit, et studiorum suorum ad regiones novas explorandas excitavit; e quibus unus, non secus atque alumnus ille vester, provinciae suae pulchritudine singulari commotus, existimavit” functiones ellipticas non aliis adnu-merari debere transcendentibus, sed speciem quandam iis inesse perfecti et absoluti. Iuvat vitae illius annales ab uno e profes-soribus vestris summa cum scientia, summa cum humanitate, conscriptos evolvere; iuvat inter socios illius exteros, unum audire suis laüdibus, suis laboribus omnibus ilium maiorem esse dicentem; alterum, ab illo temporis exigui intra terminos “monumentum aere perennius” esse exactum, quod indicaret quantum ex ingenio eius sperare licuisset, “ni fata obstitissent”; iuvat nos quoque inter praeceptores nostros nonnullos numerare, qui alumni vestri vestigiis institeruht, alumni vestri famam indies latius o extenderunt. Unum exeis, etiam in Scandinavia horum studiorum cultoribus non ignotiim, nuntium et legatum ad vos honoris causa mittimus, qui nostrum omnium vota optima ad vos perferat, et nostrum omnium nomine viri tanti memoriae celebrandae laetus intersit. Valete.”
Article PDF
Rights and permissions
About this article
Cite this article
University and Educational Intelligence . Nature 66, 623 (1902). https://doi.org/10.1038/066623a0
Issue Date:
DOI: https://doi.org/10.1038/066623a0